Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 331

Spectato fundamento proximo, nihil vetat quominus tres dicantur species certitudinis ; nam necessitas connexionis praedicati cum subjecto essentialiter differt in certitudine metaphysica, physica, morali.

Spectato fundamento adaequato (qui aspectus quaestionis in Criteriologia praevalere debet), una tantum est certitudo. nempe metaphysica. Caeterae cum ea analogiam habent. eo sensu quod sicut certitudo metaphysica excludit errorem in omni ordine et proinde absolute, ita physica et moralis excludunt errorem in suo ordine (physico aut morali) et proinde secundum quid. Cf. C. FRICK, l. cit., n. 232.

Scholion I : De reductione certitudinum.

Certitudo physica de factis contingentibus immediatis fit metaphysica per connexionem facti cum aliqua conditione certo posita : vg. me existere, me dolere non est necessarium in se, sed posito facto conscientiae, sc. data intuitione, fieri nequit, ex essentia intuitionis, ut non existam, ut non doleam, etc. — Certitudo physica de factis mediatis fit per connexionem facti cum aliquo statu subjectivo immediate dato.

Certitudo moralis fit metaphysica quando objectum, quamvis assensum non cogat, eo modo apparet (in se aut in attestante) ut habeatur nexus necessarius inter hujusmodi manifestationem objecti et realitatem ipsam objecti. Ex eo autem quod error evidenter appareat exclusus, non statim sequitur certitudinem a nobis elici absque imperio voluntatis. Nam a) fieri potest ut evidentia exclusi erroris sit imperfecta, sc. talis ut dubium imprudens relinquat ; — b) etiam hac perfecta evidentia admissa, res testimonio tradita non fit in se visa, et proinde per se non cogit assensum ; — c) Attamen fieri potest ut assensus nequeat cohiberi, vg. ubi agitur de existentia Napoleonis, Americae, etc. Verum coactio non ex re ipsa provenit, sed ex eo quod voluntas in renuendo assensu nihil boni reperit ( ).

(1) Ne pas confondre la certitude morale, dont il est ici question, et qui n'est pleinement garantie qu'à la condition d'être fortifiée par