Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 335

CAPUT VI

DE CERTITUDINE ERRONEA

Certitudines, quas in statu cognitionis spontaneae possidemus (cf. C. I ), possunt esse tum verae tum erroneae, i. e. tum conformes rebus tum difformes a rebus (cf. C. II ). Inter utrasque nullum apparet prima fronte discrimen psychologicum, quo possint verae a falsis dignosci : eadem est enim firmitas adhaesionis in utroque casu. Ad detegendum discrimen, adhibenda est reflexio in judicium cum certitudine prolatum ; qua adhibita riteque peracta, vel manifestum est motivum adhaesionis firmae esse ipsam evidentiam objecti, vel id manifestum non est. Si primum accidit, certitudo est objectiva et vera ; si secundum, objectivitas non constat. Quod si assensus nihilominus praestetur, certitudo potest esse erronea ; et, si erronea non est, id mere fortuito contingit. Accidere quoque potest ut non-objectivitas certitudinis spontaneae reflectenti se prodat ; tunc deponitur certitudo, et mens aut incidit in dubium vel opinionem, aut ad certitudinem oppositam transit.

Caput praesens considerari potest ut consectarium ex thesibus antecedentibus immediate illatum, vel potius ut harum thesium expressio negativa ; hinc nihil novi docebit.

THESIS XXIII

Reflexione instituta, constat in certitudine erronea nullam haberi evidentiam objecti, neque directam, neque indirectam.

Auctores

BLANCHE. O. P., Sur l'usage de l'évidence comme suprême critêrium (Rev. Thomiste, déc. 1903, pp. 507-520) ; — G. F. STOUT, Error,