Criteriologia
p. 336
in opere Personal Idealism (ed. H. Sturt, London 1902), pp. 2-46; — P. GÉNY, La nouvelle Critériologie (Études, 20 janv. 1911); — V. BROCHARD, de l'Erreur * (Alcan 1897); — É. RABIER, Logique, pp. 348 sqq.; — C MERCIER, Logique *, pp. 400 sqq.; Crit. gén., p. 247 sq.; — PALMIERI, Critica, th. XXIII, p. 118.
Praenotanda
I. Definitio erroris. — Error opponitur veritati : sicut veritas est conformitas positiva intellectus judicantis cum re ( eo sensu qui definitus est), ita error est difformitas positiva intellectus et rei. Ibi error committitur ubi subjecto tribuitur praedicatum quod ei non convenit, vel subjecto denegatur praedicatum quod ei convenit.
Hinc : — a) error, sicut veritas, in solo judicio latere potest : sc. in apprehensione, sive sensibili (sensatio) sive intellectuali (idea vel conceptus), non potest ullus error irrepere, quia id quod mere apprehenditur non est praedicatum, i. e. ulli subjecto attributum. — b) error, non secus ac veritas, potest esse tum ordinis idealis, tum ordinis realis, prout subjecto (abstracto aut concreto) tribuitur aut praedicatum quod ei non convenit, aut actualitas existentiae quam non habet.
II. Elementa essentialia erroris. — Ad errorem tria sunt elementa necessaria : 1. Judicium, sc. subjectum, praedicatum et synthesis mentalis utriusque; — 2. Firmitas judicii, qua scilicet affirmatur vel negatur sine formidine errandi; — 3. Difformitas positiva judicii firmiter prolati cum re. — Si duo priora elementa adsint, praeter tertium, error dicitur formalis; si secundum desit, error dicitur materialis : vg. in judicio opinativo, cum pronuntietur synthesis judicialis absque firmitate, si error adsit, falsitas erit materialis, non formalis.
NOTA. — Error tunc etiam dicitur materialis, quando errans in hujusmodi conditione est ut (ob defectum facultatis suae) nequeat distinguere inter rem ut est in se et rem ut apparet. Quod accidit in amentibus et infantibus, qui rebus prout apparent tribuunt realitatem in se, nullo facto discrimine inter apparentiam rei et realitatem