Criteriologia
p. 339
fractio realis baculi in aqua non est unica ratio sufficiens apparentiae fractionis quam oculis apprehendo. Quapropter judicium praefatum est erroneum, quia in eo affirmatur aliquid quod non videtur ; aliis verbis, quia non est innixum in evidentia objecti ( ).
II. De judiciis fidei. — Haec etiam sunt duplicis generis :
A. Fidei late dictae. — In his judiciis evidentia objecti in eo consistit quod objectum videatur in se, et quidem cum ea perspicuitate quae tollat omne dubium prudens, sed non omne dubium imprudens.
B. Fidei stricte dictae. — Evidentia objecti tunc consistit in eo quod objectum innotescat in attestante tali modo ut inter testimonium et rem testimonio traditam intercedat nexus necessarius, et proinde omne dubium prudens sit exclusum.
Atqui neque in primo neque in altero casu potest esse error, sed habetur necessario conformitas judicii cum rebus ; — et proinde, ubicumque latet error ibi nulla est evidentia objecti. Cfr. Th. XV.
Difficultates.
1. In computationibus mathematicis saepe accidit ut habeatur evidentia rectitudinis in computando, cum tamen non sit. — 2. Aliqui philosophi evidentiam habent circa existentiam formalem colorum et aliarum qualitatum sensibilium. — 3. Olim, evidens erat omnibus solem rotare circa terram. — 4. Evidens pariter erat antipodes esse impossibiles. — 5. Pagano, qui inveniret hostiam consecratam in via publica, evidens esset hanc hostiam esse panem. — 6. Tobiae evidens fuit Raphaelem angelum esse hominem sicut caeteri mortales. Saepissime igitur accidit ut cum evidentia conjungatur error. — 7. Insuper, admissa thesi, mens humana dicenda esset per se infallibilis ; sed solus Deus est infallibilis.
(1) Cf. BLANCHE, art. cit.