Criteriologia
p. 338
DEMONSTRATIO
Arg. : Judicia certa, in quibus habetur evidentia objecti (directa aut indirecta), sunt tum judicia scientiae, tum judicia fidei. Atqui in nullo ex his judiciis irrepere potest error. Ergo in nullo judicio, in quo habetur evidentia objecti (directa aut indirecta) potest inveniri error ; — et proinde, ubi error ibi nulla est evidentia objecti.
MAJOR. Cfr. TH. XIII, XIV, XV.
MINOR. Cfr. eaedem theses quae breviter hic recoli possunt.
I. De judiciis scientiae. — Haec sunt duplicis generis :
A. Ordinis idealis. — In judiciis ordinis idealis evidentia objecti in eo sita est quod praedicatum se videndum praebet (immediate vel mediate) tanquam necessario inclusum in subjecto, ita quidem ut praedicatum et subjectum sint eadem res menti praesens, licet sub diverso respectu. Nimirum judicia evidentia ordinis idealis sunt principia per se nota, vel judicia quae in principia per se nota resolvi possunt et quae ultimo fundantur in principio identitatis : A = A. Atqui in hoc casu nunquam potest esse error, seu necessario habetur conformitas judicii cum rebus ; — et proinde, ubi est error, ibi nunquam potest esse evidentia objecti. Cf. S. TH., de Ver., 1, 12.
B. Ordinis realis. — In judiciis ordinis realis evidentia objecti in eo consistit quod a) praedicatum innotescit immediate tanquam materialiter contentum in datis sensuum ; et b) quod data sensuum innotescunt (immediate aut mediate) tanquam objectivitatem realem habentia. Atqui in hoc casu nunquam potest esse error, sed necessario existit conformitas judicii cum rebus ; — et proinde ubicumque est error, ibi nulla est evidentia objecti.
Exemplum. In judicio : « Baculus in aqua semimersus est fractus », duo sunt contenta 1) : baculus semimersus existit 2) est fractus. Porro praedicatum fractus non continetur evidenter in subjecto baculus semimersus ; nam