Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 16

3. Methodus observationis, pro varia indole rerum, quae observantur, vel est experimentalis stricto sensu, vel psychologica (= introspectiva).

III. De methodo criteriologiae. — 1. Adhibenda est methodus observationis, et quidem cum ei qui docet, tum ei qui discit : valor enim objectivus cognitionis humanae nequit ex jam notis vel « datis » per solam deductionem concludi.

2. Adhibenda est autem methodus psychologica seu introspectio : nam cognitio vel status certitudinis, utpote res animo interna (factum psychicum), nequit sensibus externis aut instrumentorum apparatu attingi. Quapropter confugiendum erit ad reflectionem seu introspectionem. Magistri igitur erit eam in audientibus internam explorationem promovere quae eos ad veritatem detegendam ducat ( ). Pessimus hac in re esset modus agendi auctoritativus.

3. Methodus psychologica, ut suum scopum assequatur, debet esse cum subjectiva, qua sc. subjectum facta psychologica in sua ipsius conscientia considerat, tum objectiva, qua subjectum non jam directe in se, sed indirecte in aliis hominibus, facta psychologica observat, quatenus ea externe se produnt sive loquela, sive scriptis, sive tota agendi ratione ( ).

Inspectis factis cum internis tum externis, statui demum poterunt conclusiones seu leges generales. Cavendum est autem quam maxime ne, in analysi factorum internorum,

inévitablement sur quelques observations élémentaires. Les résultats obtenus par l'analyse et par l'induction dans les sciences positives préparent des déductions synthétiques. La méthode scientifique est donc, en définitive, unique : inductivo-déductive, analytico-synthétique. » D. MERCIER, Logique (Louvain 1905), p. 370.

(1) S. TH., de Ver., 11. 1.

(2) Voir les notions générales dans Ch. LAHR, ouv. cité, t. I, 22-32, et une application concrète de la méthode objective dans B. LAFAYE, Dictionnaire des synonymes de la langue française (Hachette 1893), Introd. p. LXX eqg.