Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 17

paulatim autosuggestione quadam inconscia, ea videre videamur quae volumus videre propterea quia quadrant eum sententiis jam ab initio receptis.

NOTA : Methodus quae philosophiam incipit eum investigatione vel analysi genetica et critica factorum conscientiae a multis appellari solet Methodus Immanentiae ; a qua toto coelo differt theoria vel systema Immanentiae (1).

VII. Divisio rei tractandae. — In criteriologia quaeritur utrum quidquam cognoscamus, et postea, si responsum fuerit affirmative, quasnam res cognoscamus. Cognoscere, ex consueto usu vocabuli, est aliquid ita mente apprehendere ut ei nonnulla praedicata (attributa) tribui possint, quae ei revera conveniunt. Cum hominibus persuasum sit cognosci a se res multas, eas nempe omnes quas judiciis certis enuntiant, dicendum erit utrum hujusmodi persuasio sit legitima et in quibusnam casibus.

Ad primam quaestionem solvendam, analysis certitudinis psychologicae instituenda erit, ex qua evidenter constabit inter certitudines spontaneas existere multas, quae 1) ab objectis determinantur, et 2) objectis sunt conformes. Ulterius progredientes secundae respondebimus : applicato criterio in priori parte reperto ad varios ordines certitudinum, quibus vita intellectualis constat, manifestum fiet certitudines experientia (interna et externa), deductione, inductione, testimonio, comparatas, servatis conditionibus debitis, esse objectivas et veras.

Tota igitur tractatio ita potest commode distribui :

I PARS : De valore logico certitudinis.

C. I. Psychologia certitudinis.

C. II. Problema criteriologicum : methodus solutionis.

C. III. Problema criteriologicum : objectivitas.

C. IV. Criterium : evidentia objecti.

C. V. Problema criteriologicum : veritas.

C. VI. De certitudine erronea.

(1) Cf. MANO, art. cit., p. 62, note 1; WEHRLÉ, La méthode d'immanence (Bloud 1911).