Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 343

Atqui in his casibus assensus necessario elicitus est verus seu conformis rebus, ut patet ex justificatione instituta in thesibus XIII, XIV, XV. Ergo, cum assensus necessarii semper sint veri, immediata illatione sequitur assensus erroneos nunquam esse necessarios.

Arg. II (negativum). — Si quis attenderit ad varios modos quibus reipsa committitur error, is perspiciet errorem nunquam esse physice necessarium. Distinguamus judicia concreta et judicia abstracta.

A. In judiciis concretis, error potissimum committitur « 1 quia mens magis affirmat quam videt : ut cum duorum eumdem colorem habentium eadem affirmatur esse natura ; — 2 vel quia proprietates, quae pertinent ad objectum ut apparet, referuntur ad objectum ut est in se, quando nulla datur ratio cur ita fiat. Etenim cum objectum non semper se habeat uti apparet, saepe fit ut idea objecti apparentis,

tis ; — 2. Prima principia per se nota ; — 3. Conclusiones quae resolvuntur in principia per se nota ; — 4. Assensus fidei coactae.

« Potest intellectus noster considerari uno modo secundum se : et sic determinatur ex praesentia intelligibilis... et hoc quidem contingit in his quae statim lumine intellectus agentis intelligibilia fiunt, sicut sunt prima principia... et similiter determinatur judicium sensitivae partis ex hoc quod sensibile subjacet sensui, quorum principalior et certior est visus ; et ideo praedicta cognitio intellectus vocatur visio.

Alio modo potest considerari intellectus noster secundum ordinem ad rationem, quae ad intellectum terminatur, dum resolvendo conclusiones in principia per se nota earum certitudinem efficit, et hic est assensus scientiae.

Tertio modo consideratur intellectus in ordine ad voluntatem quae quidem omnes vires animae ad actus suos movet ; et per hoc determinatur assensus fidei ». in III Dist. 23, q. 2. a. 2.

« Vident (daemones) multa manifesta indicia, ex quibus percipiunt doctrinam Ecclesiae ex Deo esse, quamvis ipsi res ipsas quas Ecclesia docet non videant, puta Deum esse trinum et unum, vel aliquod hujusmodi. » 2-2, q. 5, a. 2. « ... fides eorum est quodammodo coacta ex signorum evidentia » (ad 1) « ... coguntur ad credendum ex perspicacitate naturalis intellectus » (ad 2). Cf. I Anal. Post., 1. 19; I. q. 82, a. 2; 1-2 q. 17, a. 1 et 3 ad 1; q. 13, a. 1, etc.