Criteriologia
p. 344
relate ad objectum ut est in se evadat positive difformis. Id accideret vg. in eo qui judicaret ramum in aqua mersum esse fractum, licet verum omnino sit ramum fractum apparere ; — 3 vel quia mens aliquid de objecto negat hac una innixa ratione quod illud in eo non videat (1). »
B. In judiciis abstractis, error praecipue incurritur : 1 Quia habetur aliqua confusio (seu inevidentia) in terminis, vg. in numeris symbolicis, ut si dico 7 + 5 = 11 ; vel in ideis compositis, ut « motus perpetuus » : nam concipitur quidem motus et deinde perpetuus, sed non concipitur motus perpetuus, quod est « pseudo-conceptus ». etc. — 2 quia confusio latet in propositione, vg. identitas subjecti et praedicati potest esse mere apparens, ut si dico : In homine animalitas et rationalitas habent definitiones diversas. Atqui, ubi definitiones sunt diversae, ibi realitates ipsae sunt diversae. — 3 Quia confusio vel ignorantia subjacet in ratiocinio, vg. propositio : motus perpetuus est possibilis non est immediate evidens; admittitur autem ob ratiocinium latens : « non video contradictionem inter motum et perpetuum. Ergo nulla est. » Item propositio : Antipodes sunt impossibiles involvit latentem ignorantiam de existentia attractionis terrestris, etc.
Atqui in his aliisque erroribus, judicium elicitur quidem ab intellectu, sed non ab intellectu vi necessaria moto. Etenim, ut pluries dictum est, tunc tantum intellectus necessario movetur ad judicandum cum evidenter videt rem ita esse sicut judicat ut aliter esse nequeat. Sed, ut patet, in his adjunctis, nullus subrepere potest error. Ergo.
11 PARS : Causa errandi in voluntate ultimo residet.
Homo, ut quisque in seipso experiri potest, non est natura sua determinatus ad judicandum, siquidem modo judicat et modo non, modo affirmando et modo negando. Quare,
(1) Nicolaus RUSSO, S. J., Summa Philosophica (Boston 1885), p. 72.