Criteriologia
p. 346
sed etiam physice, ut paganus quidquam suspicetur de miraculo consecrationis. Nihilominus iidem auctores thesim praesentem defendunt, dicendo hujusmodi errorem esse necessarium non absolute (sc. spectata natura humana), sed hypothetice (sc. spectatis adjunctis in quibus haec natura versatur). Alii vero dicunt errorem pagani non committi absque actione voluntatis, saltem spontanea et indeliberata. Nempe ad judicium ferendum paganus usus est inductione implicita : « Ubicumque habentur tales et tales apparentiae, ibi habetur substantia panis. » Jamvero conclusio inductionis per se est physice tantum certa ; certitudo autem physica, ut sit infallibilis adeoque stricte objectiva, reduci debet ad metaphysicam, quod fieri nequit nisi constet positive exclusio miraculi (cf. Th. XXII). Verum est difficilem esse pagano vel ipsam suspicionem miraculi possibilis ; et propterea error ejus est moraliter necessarius. Error duplici sensu dicitur moraliter necessarius : a) quatenus opponitur errori absolute necessario ; — b) quatenus homo hunc errorem sequi debet ad agendum moraliter. — De hae re legi potest SUAREZ, Disp. Met., IX, s. 2. n. 8.
Scholion I : De causis errandi.
Causa ontologica erroris est limitatio et proinde defectibilitas mentis humanae ; causae psychologicae sunt aliae in intellectu, aliae in voluntate.
I. In intellectu : causa generalis errandi est confusio idearum ( ), vel apparens similitudo idearum, quae adeo sub influxu voluntatis confunduntur ut una pro alia indebite substituatur ( ). In multis erroribus, haec fucata similitudo vel confusio est actualis ; in aliis, est habitualis ex eaque errores continuo oriuntur. Ejus causa quaerenda est in
(1) Cf. É. RABIER, Logique, pp. 11 sqq.
(2) Cf. PALMIERI, l. cit., p. 219 ; DONAT, Critica, p. 62 sq.