Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 345

ut judicet, et quidem hoc potiusquam alio modo, requiritur aliqua causa eum determinans (i. e. motivum). Porro causa determinans debet esse vel objectiva, sc. objectum evidens, vel subjectiva : non datur tertium. Sed judicium erroneum non determinatur objective : secus non esset erroneum. Restat igitur ut determinetur subjective.

Determinatio vero subjectiva provenire nequit ab intellectu : intellectus enim est facultas passiva, determinatione indigens, qua accepta, necessario agit ; ergo provenit a voluntate seu ab aliqua affectione magis minusve voluntaria. Aliis verbis, quaecumque excogitentur causae errandi ex parte intellectus (vg. confusio idearum, ignorantia latens, etc.), objectum judicii, seu nexus inter subjectum et praedicatum, nequaquam potest his causis fieri evidens, nec proinde potest intellectum ad judicium ferendum movere. Ex. gr. nexus inter sol et rotans circa terram numquam fiet evidens, atque ideo affirmari nequit nisi sub motione directa voluntatis ( ).

Corollarium

Ergo nulli homini adulto, facultates expeditas habenti, deest possibilitas physica vitandi errorem. Nam homo semper potest reflectere, atque ita, si non explicite detegit falsitatem propositionis erroneae, poterit saltem ejus non evidentiam deprehendere, qua deprehensa, poterit assensum suum suspendere, et sic errorem vitare. Notandum est enim ad errorem vitandum sufficere ut assensus suspendatur.

Objici solet paganus qui hostiam consecratam casu perditam inveniret in via publica. Ea nimirum hostia inspecta atque gustata, cum certitudine reflexa pronuntiaret paganus : « Hoc est farina triticea cum aqua diluta et igne cocta, i. e. panis. » — Alii dicunt errorem in hoc casu esse plane necessarium ; nam impossibile est, non tantum moraliter

(1) Cfr. S. TH., 2-2, q. 1, a., 4 ; PALMIERI, l. cit., p. 220.