Criteriologia
p. 355
CAPUT I
DE EXPERIENTIA INTERNA
Experientia in genere vocatur ille modus cognoscendi qui sensibus perficitur. Sunt enim in homine facultates cognoscendi aliae sensitivae, aliae intellectivae.
Facultates sensitivae sunt vires affixae organo animato ; earum subjectum est compositum ex anima et corpore, principium vero anima. Facultates sensitivae comprehendunt sensus et internos et externos : — a) Sensus interni habent sua organa (= sensoria) in partibus interioribus recondita et proxime inserviunt factis internis percipiendis vel sensationibus reproducendis ; numerabantur a scholasticis quatuor : sensus communis (= centralis), memoria sensitiva, phantasia, aestimativa (= instinctus) ; his nunc additur sensus thermicus, sensus muscularis, sensus vitalis (= coenesthesia). — b) Sensus externi habent organa sua fere in superficie corporis sita et cognitioni rerum externarum proxime inserviunt ; numerantur quinque : visus, auditus, gustus, odoratus, tactus.
Facultates intellectivae sunt vires subjective independentes ab organis, licet, in praesenti statu unionis cum corpore, objective, i. e. ratione objecti cognoscendi, ab eis pendeant. Hujusmodi facultates numerantur : conscientia intellectiva, memoria intellectiva, intellectus, ratio.
Cum in sensibus nulla sit certitudo, nec proinde veritas, quaestio hic solvenda non est : utrum experientia sensibilis sit objectiva ; sed utrum judicia intellectu prolata de objectis sensibilibus sint objectiva et vera.
THESIS XXV*
Data conscientiae sunt necessario vera ; hinc judicia quibus homo affirmat realitatem (I) sive suorum statuum praesentium, (II) sive sui Ego ut substantiae corporeae et viventis sunt objective certa.