Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 356

Auctores

PALMIERI, Critica, pp. 161-170; — T. PESCH, Inst. logic., t. II, pp. 151-160; — Paul JANET, Traité élémentaire de philosophie (Delagrave, s. d.), pp. 104-114; — Ch. LAHR, Cours de Philosophie , t. I, pp. 106-124; — G. SORTAIS, Traité de Philosophie, t. I, pp. 161-183; — P. MALAPERT, Lecons de Philosophie, t. I, pp. 16 sqq.; 352 sqq.; — H. BERGSON, Essai sur les données immédiates de la conscience (Alcan 1909); — G. H. LUQUET, Idées générales de psychologie (Alcan 1906). — Tractatio de conscientia apud philosophos recentiores inveniri solet in Psychologia.

Praenotanda

I. Notiones quaedam. — Agitur in thesi de conscientia psychologica, quatenus opponitur morali. Conscientia psychologica diversa nomina accipit, primo ex objectis quae refert, deinde ex modo quo operatur.

1. Ex objectis : — conscientia dicitur : a) sensitiva, si refert perceptiones quinque sensuum externorum, motus appetitus sensitivi, situm et dispositionem membrorum, etc. Haec conscientia exercetur sensu communi (centrali); eaque (sed ea sola) animalia bruta instructa sunt. — Conscientia dicitur : b) intellectiva, si refert actus spirituales (intellectus et voluntatis) et eorum analysim data opera instituit. Quando adhibetur vox conscientia sine addito, significatur conscientia intellectiva.

Quaeri potest utrum in homine conscientia sensitiva et intellectiva sint una facultas, an duae facultates distinctae. Hanc quaestionem metaphysicis solvendam relinquimus; pro psychologis et criteriologis, eodem modo referuntur actus proprii Ego, sive organici sive anorganici (vg. Ego sedeo, scribo, cogito), perinde ac si unica existeret conscientia, quae esset facultas suppositi humani, qua talis.

2. Ex modo operandi : — conscientia distinguitur : a) directa (spontanea, concomitans — « sensus intimus » a quibusdam vocatur) : ea est perceptio quaedam experimentalis qua homo, dum agit (sensu, intellectu, appetitu, voluntate, etc.), actum suum modo quodam confuso experitur vel « sentit »; quare conscientia directa vix est realiter distincta ab ipso facultatum exercitio.