Criteriologia
p. 357
b) Reflexa (voluntaria, methodica, etc.) : ea est qua homo in actus directos quasi se flectit, ut eos attente contempletur; quare haec est realiter distincta a facultatibus sensitivis quarum actus attingit. Conscientia directa in brutis reperitur; reflexa autem in solo homine.
NOTA. Conscientia reflexa dicitur communiter reflexio. Reflexio, seu conversio mentis in suos actus, est a) ontologica, si intuitus mentis fertur in objectum actu directo repraesentatum; b) psychologica, si dirigitur in ipsum actum directum, quatenus est affectio subjecti seu modus subjectivus.
II. Status Quaestionis. — Multa judicia certa spontanee ferimus de factis internis et de nostro Ego. Hoc nemo negat. Omnes pariter tenent judicia hujusmodi esse objectiva, i.e. facta psychologica omnia esse reipsa id quod esse relevante. Idemque concedunt philosophi vel maxime sceptici; imo multi (sc. Idealistae) nihil a nobis cognosci contendunt praeter facta conscientiae, in quantum sunt status subjectivi.
At exoriuntur controversiae :
1. Utrum judicia certa de factis conscientiae debeant et possint coram ratione reflectente justificari. — Id Th. JOUFFROY negat, imo ipse BALMÈS ( .
2. Utrum ⁊ Ego, quod conscientia attingitur, sit substantia quaedam. — Id negant phaenomenistae, sc. : a) Empiristae (cum D. HUME) et Positivistae (cum H. TAINE) : hi censent ⁊ Ego non esse aliud quam complexum statuum subjectivorum, prout inter se cohaerent; — b) Kantiani (Critici et neo-Critici) cum KANT et RENOUVIER : hi docent ⁊ Ego attingi ut phaenomenon, sub formis spatii et temporis, non vero ut noumenon.
3. Utrum ⁊ Ego, quod conscientia attingitur, sit aliquid
(1) « Vous savez que vous pensez, que vous sentez, qu'il vous semble telle ou telle chose. Le pouvez-vous prouver ? Non. Vous cédez au fait ; vous cédez à la nécessité qui vous force à croire que vous pensez, que vous sentez, qu'il vous semble. » Phil. Jond., c. 25, n. 261 et 252.