Criteriologia
p. 359
attingit conscientia sensationes, intellectiones, volitiones, etc. ut abstractas a quolibet subjecto, sed attingit meum sentire, meum intelligere, meum velle, imo rectius me sentientem, me intelligentem, me volentem, etc. : — d) quatenus sunt actu existentia : hoc elementum constituit objectum formale conscientiae, seu id quo objectum conscientiae differt ab objecto memoriae, etc. Nempe attingit directe conscientia ea quae hic et nunc a subjecto aguntur aut sentiuntur ; facta praeterita indirecte attingit actibus memoriae actu existentibus.
B. Objectum proprium sed indirectum conscientiae est subjectum variis modis actu affectum : — a) Subjectum refertur ut factum, i. e. ut aliquid de facto cogitans, sentiens, audiens, loquens, etc., et proinde ut substantia corporea et vivens. — b) De natura ipsa subjecti corporei et viventis (sc. utrum sit compositum, utrum ex materia et forma, etc.) conscientia tacet : rationis est naturam subjecti ex eius actibus concludere (cfr. Psychologia).
NOTA. Non dicimus in nostra thesi comprehendi omnia data conscientiae ; sed eorum duntaxat mentionem facimus quae ad Criteriologiam magis directe spectant.
DEMONSTRATIO
1 PARS : Data conscientiae sunt necessario vera.
Arg. — Data conscientiae sunt necessario vera, si conscientia apprehendens facta interna et de eis immediate judicans necessario refert et exprimit id quod est. Atqui ita se res habet. Ergo.
MINOR : I PARS. — Conscientia apprehendit id quod est.
1 Positive. — Conscientia id solum apprehendit quod conscientiae apparet (nam apprehendi conscientia et apparere conscientiae est idem). Atqui id quod conscientiae apparet est necessario id quod est, seu id quod existit pro conscientia : nam, pro conscientia, esse et apparere est unum et idem, vg. dolor capitis vel dentium eatenus est seu existit (ut factum) pro conscientia, quatenus apprehenditur a