Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 360

conscientia. Inde axioma peripateticum : « Non sentimus nisi sentiamus nos sentire ; non intelligimus nisi intelligamus nos intelligere. » Ergo.

EXPLICATUR. — Conscientia non habet pro objecto res prouti sunt in se extra conscientiam, sed res prouti sunt in conscientia (= facta conscientiae), i. e. prout apparent conscientiae. Ex. gr. si qui amentes conqueruntur quod habeant vitreum stomachum, et propterea dolores intolerabiles patiantur, errant quidem de re in se, sed non de re prout est in conscientia, seu prout apparent conscientiae ; et proinde vere dolores patiuntur.

2 Negative.— Eatenus errare posset conscientia in factis internis apprehendendis, quatenus inter conscientiam et facta interna adesset aliquod medium, sc. aliqua repraesentatio, de qua quaeri posset num conformis esset necne factis repraesentatis. Atqui hoc non obtinet. Nam conscientia directe et immediate facta ipsa interna apprehendit in sua realitate psychologica, non in aliqua eorum imagine vel repraesentatione : aliis verbis, ubi agitur de factis conscientiae internis, admittendus est perceptionismus maxime rigidus. Ergo (1).

MINOR : 2 PARS. — Conscientia affirmat id quod est.

Judicia immediata affirmant explicite id quod formaliter sed implicite manifestatur conscientiae : non sunt interpretatio quaedam, nec proinde deformatio factorum internorum, sed eorum analysis terminis intellectualibus expressa. Ex. gr. judicium immediatum « Ego doleo » est expressio verbalis phaenomeni interni sui generis in quo conscientia, mediante reflexione et analysi, distinguit subjectum affectum Ego et affectionem ejus doleo, dolens, dolor. Ergo, quem-

(1) « Les faits psychologiques présentent ce caractère commun d'être conscients. Cela signifie qu'ils sont commus à mesure qu'ils se produisent. On ne peut même pas dire, si ce n'est par un artifice de langage, qu'ils sont suivis de conscience : pour eux, c'est une même chose qu'être et apparaître à la conscience. » Émile LUBAC, Psychologie rationnelle (Alean 1904), p. 19. — Voir aussi les auteurs cités en tête de la thèse.