Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 361

admodum conscientia refert id quod est, ita judicia immediata de factis conscientiae exprimunt id quod est.

II. PARS : Judicia quibus homo affirmat realitatem sive statuum suorum praesentium, sive sui Ego ut substantiae corporeae et viventis, sunt objective certa.

I. De realitate statuum praesentium.

Reflexione psychologica apprehendimus 1) nos actu cogitare, velle, dolere, etc. 2) hos status, sc. cogitare, velle, dolere, etc. esse ab invicem distinctos 3) hos status non esse abstractos a quolibet subjecto ; sed, e contra, positive apprehendimus eos ut status nostri, ita quidem ut subjectum variis modis affectum discernamus ab ipsius affectionibus : vg. meipsum percipio hoc cogitantem, deinde aliud cogitantem, deinde loquentem, dolentem, etc. Atqui judicia immediata nihil aliud sunt quam expressio statuum qui reflexione psychologica apprehenduntur, nempe : Ego cogito, loquor, dolco, etc., qui sunt actus praesentes tos Ego. Ergo sicut reflexione psychologica apprehenditur id quod est, ita judiciis immediatis exprimitur id quod est.

II. De realitate proprii Ego.

Quatuor sunt probanda : 1. existit proprium Ego, 2. ut substantia, 3. corporea, 4. vivens.

I. Existit proprium Ego :

Facta interna innotescunt ut status concreti, sc. affectiones alicuius subjecti realiter existentis ; praeterea, licet maxime differant inter se vg. status amoris et odii, doloris et laetitiae, sunt tamen affectiones unius ejusdemque subjecti (1). Atqui subjectum illud quod sub varietate affec-

(1) Cf. PEILLAUBE, Dict. de théol. cath., art. Ame, col. 1030 sq.— « Nos phénomènes mentaux se voient par identité et sans intermédiaire ; et l'existence, non seulement des actes, mais du sujet pensant s'aperçoit par conscience directe dans les phénomènes mentaux. » M. de la TAILLE, M. Brunetière et les théologiens (Études, 1905, II, p. 354). Le P. St. HARENT explique comme il suit la saisie