Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 363

MINOR probatur :

1º Directe. — Conscientia, ut dictum est, varias sensationes (internas, externas, musculares, intracraniales, viscerales, articulares, etc.) refert concrete ut nostras ; sed praeterea 1) eas refert non tantum ut distinctas (ita ut una non sit alia). verum etiam ut dissitas (i. e. loco distinctas, ita ut una sit non ibi ubi est alia). etsi positive non docet locum definitum singularum affectionum, vg. dolorem capitis et dolorem pedis sentio ut duos dolores localiter distantes. Cum autem singulae affectiones ⁊ Ego sint concrete ⁊ Ego variis modis affectum, una cum affectionibus apprehenditur ⁊ Ego ut coextensum affectionibus loco dissitis et proinde ut diversas partes spatii occupans. — Insuper 2) sensationes conscientia refert in partibus spatii continuis (formaliter an virtualiter non dicit), et ⁊ Ego sub et cum illis continuum vg. idem Ego ita sentio calorem in manu ad ignem admota ut sensatio caloris extendatur modo continuo in tota manu mea etiam modo continuo extensa. — Tandem 3) conscientia refert partes mei Ego ita sibi resistentes esse ut nequeant mutuo compenetrari.

Ergo subjectum-Ego innotescit conscientiae ut extensum, i. e. habens partes extra partes aliquo modo unitas et sibi resistentes ; et proinde innotescit subjectum-Ego ut corpus vel substantia corporea.

2º Indirecte. — Si corpus nostrum conscientia directe non attingitur, nulla manet via qua possit attingi : nam 1) experientia externa nullum corpus attingitur ut nostrum, sed ut alienum, 2) mediante ratiocinio possunt quidem attingi corpora ; at iterum, nullum attingetur ut nostrum, omnia vero ut aliena. Ut corpus percipiatur ut nostrum, necesse est ut ⁊ Ego percipiens apprehendat illud ut sibi identicum saltem partialiter : quod nequit fieri nisi per conscientiam. Ergo.

IV. Existit ut substantia corporea vivens:

Conscientia teste, subjectum-Ego non semper eodem modo se habet relate ad diversas affectiones quae in eo sunt.