Criteriologia
p. 364
Nemo est scepticus qui neget discrimen ingens inter dare alapam et recipere alapam. Discrimen istud in eo consistit quod in aliquibus casibus homo active, in aliis passive se habet. In multis autem (vg. in cogitando, volendo, etc.), homo ita active se habet ut immanenter agat, i. e. ita ut sit simul principium et terminus sui motus. Atqui hoc vocatur vivere. Ergo.
NOTA. De notionibus quæ directe ex analysi 7.5 Ego hauriuntur, legi possunt auctores citati, vg. Ch. LAHR, op. cit., pp. 113-123. Ex conscientia desumuntur notiones entis, unitatis, identitatis, substantiae, durationis, causae, personae, etc.
Corollaria
I. Hinc falsum est subjectum-Ego non attingi in se, sed solummodo idealiter cogitari (= noumenon) ut aliquod absolutum, quo intuitiones sensibilitatis categoriis compactae ad unitatem syntheticam rediguntur. Nam in judicio Ego cogito, subjectum cogitans non ita se percipit identicum cum sua cogitatione ut ea totaliter constituatur : sed in eodem actu et aeque immediate percipitur subjectum-Ego et cogitatio, quæ ita uniuntur ut ex utroque oriatur Ego cogitans. In judicio Ego sum cogitans, inter prædicatum et subjectum habetur identitas objectiva quidem sed non formalis.
II. Sequitur etiam ex thesi spatium non esse formam a priori, qua intuitiones sensibilitatis extensione induantur. Etenim experimur immediate aliquam extensionem concretam, sc. sensationes innotescunt conscientiae tanquam extensae, et sub vel cum sensationibus innotescit subjectum sentiens tanquam pariter extensum. Quare notio extensionis in genere, seu spatii, non est forma a priori, sed abstractione desumitur ex realitate extensa (1).
Scholion : De limitibus conscientiae.
I. Conscientia non attingit animam ipsam (quidquid dicunt spiritualistæ multi) : nam subjectum-Ego, quod
(1) Cf. H. BERGSON, Matière et Mémoire, p. 258.