Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 365

apprehenditur ut vivens, sentiens, intelligens, non est anima. Ex altera autem parte, subjectum Ego non innotescit in sua natura; et proinde de simplicitate aut de compositione ejus nihil conscientia dicit. Psychologus autem, analysi facta actuum eo Ego, demonstrabit subjectum Ego compositum esse ex materia et forma spirituali, quae anima nuncupatur.

II. Neque attingit conscientia Deum. Hoc tenendum est contra modernistas sentimentales (et mysticos) qui, nihil accipientes praeter experientiam internam, existimant Deum intuitione immediata conscientiae attingi. Attingitur conscientia Deus ad modum entis concepti; sed attingi nequit ad modum entis realiter existentis extra suum conceptum nisi ratiocinio conscio ( ).

Difficultates.

1. « Localisatio » sensationum est mera illusio; nam a) omnis sensatio perficitur in cerebro, — b) infantes primis initiis nihil de extensione sui suspicantur, nec interrogati possunt locum sui doloris ostendere, — c) ii quibus amputatum est aliquod membrum saepe collocant dolorem in membro abscisso. — R. Conscientia refert sensationes tanquam localiter distantes; attamen locum determinatum non refert nisi paulatim et vi educationis. Illusio amputatorum ex eo provenit quod in extrema parte membri abscissi sentitur dolor similis ei qui antea in membro nondum abscisso sentiebatur: et ibidem refertur vi consuetudinis et associationis imaginum. — 2. Conscientia multa ex factis internis non refert: inde necessario decipitur intellectus. — 3. Aliquando confunditur tentatio cum consensu sc. cum actu libero voluntatis. R. Inde non sequitur conscientia referri actus aut status aliter ac sunt; sed potest

(1) Cf. X. MOISANT, Dieu, l'expérience en métaphysique (Rivière 1907), pp. 24-45; — Cl. PIAT, Insuffisance des philosophies de l'intuition, c. II. De l'intuition en théodicée, pp. 85-161; — H. PINARD, Expérience religieuse, in Dict. Jaugey-d'Alès.