Criteriologia
p. 367
paraît, et qu'il voit que ce qui paraît dans la conscience est dans la conscience.
En un mot, les certitudes de conscience sont justifiées, parce que l'exprit ne rend compte que, la, l'errour est impossible : le si est impossible que ce qui paraît ne paraîsse pas ; 2 il est impossible que ce qui paraît dans la conscience ne soit pas dans la conscience. Et cela est de toute évidence.
THESIS XXVI
Data immediata memoriae sunt necessario vera (I) ; hinc judicia quibus homo affirmat realitatem (a) sive suorum statuum praeteritorum, (b) sive sui Ego ut substantiae permanentis, sunt objective certa (II).
Auctores
Ch. LAHR, op. cit., t. I, pp. 124-132 ; — G. SORTAIS, op. cit., t. I, pp. 229-250 ; — Cl. PIAT, Insuffisance des philosophies de l'intuition, pp. 186-192 ; — P. MALAPERT, op. cit., pp. 212-243 ; — H. BERGSON, Matière et Mémoire (Alcan 1909).
Praenotanda
I. Notiones quaedam. — Agitur in thesi de memoria, quatenus est in genere facultas recordandi. Haec facultas recordandi diversa nomina accipit (sicut conscientia) primo ex objectis quae refert, deinde ex modo quo operatur.
1. Ex objectis : memoria dicitur : a) sensitiva, si refert sensationes prius habitas. Sensationes a memoria revocatae aliquid habent quo distinguantur a repraesentationibus imaginationis, et proinde differt recordatio (gall. le souvenir) ab imagine. Cfr. S. Th. I. q. 79, a. 6.
b) Intellectiva, si revocat actus spirituales (intellectus et voluntatis) olim habitos. — Memoria, ubi vox usurpatur sine addito, intelligitur simul sensitiva et intellectiva, omissa quaestione utrum et quo pacto differant, quae ad psychologus spectat.
2. Ex modo operandi : memoria distinguitur : a) spontanea, qua sponte, etiam animo nolente, evocantur status elapsi. Haec solet esse magis minusve vivida pro diversa activitate imaginationis.
b) Voluntaria, qua data opera et animo volente, revocantur