Criteriologia
p. 368
status praeteriti. Memoria, ut patet reflectenti, non substat imperio voluntatis despotico, sed politico tantum et indirecto. Cf. Th. III.
Ad memoriam quadruplex operatio pertinet : 1. conservatio affectionum olim conscientiae praesentium ; 2. earum recollectio vel spontanea vel consulto quaesita ; 3. earum recognitio pro praeteritis ; 4. earum collocatio in eo instanti temporis anteacti quo habitae sunt. Modum quae haec omnia fiunt psychologi fuse describunt.
II. Status Quaestionis. — Multa judicia certa de statibus praeteritis quotidie ferimus ; nemo scepticus dubitat quin facta psychologica, quae memoriter recoluntur, habita fuerint eo modo quo recoluntur. Sed multi existimant hujusmodi judicia certa vi naturae in nobis pronuntiari. quin suppetat ullum medium ordinis intellectualis ad ea justificanda. Cui sententiae thesim opponimus : Data immediata memoriae sunt necessario vera.
III. Delimitatio thesis. — Quid thesis velit ex declaratione sequenti patebit :
1 Memoria intelligitur facultas recordandi. i. e. quae primo conservat status psychologicos (sensibiles vel spirituales) eosque evocatos recognoscit ut praeteritos. et quae secundo de eis immediate judicat. Hanc activitatem memoriae, dum actualis est, conscientia nobis immediate refert (Cf. Th. praec.).
2 “Data memoriae” alia sunt immediata (sc. quae absque ratiocinio et necessitate quadam menti occurrunt), alia mediata (quae fundantur in datis memoriae immediatis). De prioribus duntaxat agitur. Sed data immediata memoriae alia sunt propria simul et directa, alia propria sed indirecta :
A. Objectum proprium et directum memoriae sunt facta interna et concreta, prout praeterita : — a) facta interna, i. e. status psychologici, seu status qui aliquando fuerunt actuales et conscientiae praesentes. Hinc (1) de collocatione seu de definita insertione facti in tempore praeterito memo-