Criteriologia
p. 369
ria nihil immediate dicit, sed solummodo mediate ; (2) de objectis ipsis non refert memoria nisi quatenus eorum repraesentatio est annexa phaenomeno subjectivo quod recordamur : vg. memini Romae, Alpium, etc. idem significat ac memini me vidisse Romam, Alpes, etc. — b) concreta Cf. ea quae dicta sunt supra p. 358. — c) quatenus sunt praeterita : in hoc elemento consistit objectum formale memoriae. Nempe « character praeteritus » phaenomeni subjectivi quod recordamur est aliquid sui generis immediate datum.
B. Objectum proprium sed indirectum memoriae est subjectum variis modis olim affectum : cum factis internis, utpote concrete apprehensis, percipitur etiam subjectum cui haec facta inhaerent. Sic apprehenditur identitas personalis concrete spectata, sc. conscii sumus idem Ego nunc existere, qui ante decem vel viginti annos existebat.
3 Sunt necessario vera — i. e. id quod immediate refert memoria est aliquid reale praeteritum. Non dicimus : memoria refert omnia praeterita ; multa enim memoriam vel partim vel omnino fugiunt, ita quidem ut memoria semper sit falsa negative. Sed excludimus falsitatem positivam.
NOTA. Processum intimum memoriae, eius conditiones, morbos, perditionem, etc. explicant, quantum per praesentem scientiae statum licitum est, psychologiae experimentalis cultores.
DEMONSTRATIO
1 PARS : Data immediata memoriae sunt necessario vera.
Arg. — Data immediata memoriae sunt necessario vera, si memoria recognoscens facta interna praeterita et de eis immediate judicans refert et exprimit id quod fuit. Atqui ita se res habet. Ergo.
MINOR : 1 PARS. — Memoria refert id quod fuit.
Memoria 1) recolit vel recolligit actus aut status qui sunt praeteriti (= recollectio) ; — 2) eos distinguit ut jam habitos seu praeteritos (= recognitio) ; — 3) eos reponit in instanti temporis quo habiti sunt (= localisatio). Atqui