Criteriologia
p. 371
2 Recognitio non est aliud quam apprehensio conscia hujus speciei peculiaris, et status alicujus realis, non praesentis quidem sed nec mere ficti nec mere concepti, in ea transparentis, et qui « status pructeritus » appellatur (1). Atqui hujusmodi recognitio, in qua aliquod judicium virtuale includitur, quandoque cum maxima evidentia menti se offert.
3 Localisatio non est nisi recognitio determinati situs alicujus facti recollecti relate ad alia facta recollecta, in eo consistens quod, in catena statuum conscientiae praesentium, simul cum « specie praeteritionis » innotescit modus exactus quo varii status inter se cohaerent et se, ut ita dicam, appellant (2).
Quandoque hujusmodi localisatio non est immediate data; sed catena praeteritorum statuum disrupta datur aut confusa; ut singulis igitur fragmentis suus locus pateat, mens opus habet ratiocinio. Atqui localisatio, seu determinatus situs facti inter alia facta recollecta, aliquando ita evidenter apparet ut quodvis dubium prudens de ea sit penitus exclusum.
MINOR : 2 PARS. — Memoria exprimit id quod fuit.
Judicia memoriae (i. e. intellectus quatenus de factis recollectis judicat) : a) affirmant explicite id quod implicite et virtualiter manifestatur conscientiae (recollectio, recognitio, localisatio), sc. sunt expressio intellectualis seu judicialis horum factorum; — b) affirmant explicite status peculiari modo conscientiae apparentes esse status re-apparentes, re-collectos, seu tales qui jam actuales fuerunt. Atqui memoria ita judicans ducitur evidentia objecti : nihil affir-
(1) « La mémoire est une sorte de vision dans laquelle la conscience recule dans le temps une image actuelle, comme la perception visuelle recule dans l'espace les images rétiniennes. » (Th. RIBOT.)
(2) « Pour situer un fait que la mémoire nous rappelle, il suffira de le faire remonter pour ainsi dire le long de l'échelle de nos souvenirs, jusqu'à ce qu'il trouve sa place réelle et vécue entre deux événements plus mémorables, qui ont mieux résisté à l'oubli. » LAHR, op. cit., p. 133.