Criteriologia
p. 372
mat nisi id quod videt, sc. transparentiam status realis sed praeteriti mediante statu actuali sub « specie praeteritionis » se offerenti. Ergo.
CONFIRMATUR. — Veracitas memoriae justificationem experimentalem accipit ex eo quod reperimus cognitiones recollectas plane quadrare cum cognitionibus actualibus, vg. quando via in recordatione exhibita omni ex parte concordat cum eadem via prouti eam hic et nunc conspicimus.
II PARS : Judicia quibus homo affirmat realitatem (a) sive suorum statuum praeteritorum, (b) sive sui Ego ut substantiae permanentis, sunt objective certa.
I. De realitate statuum praeteritorum.
Memoria, maxima cum evidentia, recolimus 1. nos hoc aut illud fecisse, audisse, vidisse, etc., vel hunc aut illum dolorem habuisse ; — 2. has affectiones praeteritas non apprehendimus abstractas a quolibet subjecto, sed apprehendimus eas ut nostras, sc. recolimus nos fecisse, audisse, vidisse, etc. Atqui, ut elucet ex testimonio conscientiae, judicia de datis immediatis memoriae : hoc feci, hoc audii, hoc vidi, etc. nihil sunt aliud quam analysis et expressio judicialis horum datorum. Ergo tantum valent quantum data ipsa.
II. De permanentia proprii Ego.
Sequentia facta nobis evidenter manifesta sunt : 1. Conscii sumus in nobis aliquem actum alii actui immediate succedere (vg. taceo, audio, loquor, etc.), vel ex pluribus affectionibus simul habitis unam evanescere, aliis manentibus ; — 2. Conscii sumus actus qui actuales sunt infra limen conscientiae descendere et postea coram conscientia reapparere ita ut recognoscantur tanquam nostri ; — 3. Conscii sumus, ob hanc recognitionem actuum praeteritorum ut nostrorum oriri in nobis sensum gaudii vel remorsus moralis. Atqui in his factis apprehenditur modo concreto permanentia proprii Ego, seu identitas personalis. Ergo.