Criteriologia
p. 374
namque durationem modo concreto in successivis mutationibus quibus subjectum-Ego, idem substantialiter manens, continuo afficitur. Nimirum apprehendit homo per conscientiam memoria adjutam seipsum durantem, et proinde suam durationem, suum tempus; postea alias durationes per experientiam externam percipit; quibus perceptis, mensuram aliquam communem ex arbitrio eligit. Hac ratione inducitur ad fingendum tempus quoddam universale, essentialiter mensurans ideoque relativum, cujus fundamentum existat in rebus experientia notis (1).
Difficultates.
1. Homines saepissime conqueruntur de infidelitate suae memoriae. — 2. Nonnulla facta amnesiae circumferuntur, quibus ostenditur testimonium memoriae non negative tantum sed etiam positive falsum esse. — 3. Item facta sat multa hypermnesiae et paramnesiae inducunt mentem in errorem positivum. R. Haec accidunt circa data mediata, non immediata, vg. circa determinata adjuncta loci vel temporis, etc. (2) — 4. Occurrunt etiam circa data immediata: vg. obviam mihi venit in via aliquis nunquam a me visus, et tamen subito mihi incidit in animum certitudo hunc hominem fuisse a me jam visum. R. Haec certitudo se offert cum charactere plenae evidentiae, n; se offert cum aliqua anxietate affectus et mentis, c. (3). — 5. Praeteritum nequit attingi; nam jam non est. R. Attingitur mediantibus vestigiis praesentibus.
Sommaire. — Grâce à la mêmoire, le passé n'est pas entièrement passé. Il reste présent, il transparait dans un vestige de lui-même qu'on appelle souvenir. Le souvenir n'est pas le passé : le passé est passé ;
(1) Cf. LAHR, op. cit., p. 114, 119, 133; — Cardinal MERCIER, Crit. gén., p. 364.
(2) Cf. Th. RIBOT, Les maladies de la mêmoire (Alean 1911).
(3) Cf. D' GRASSET, Le Psychisme inférieur (Rivière 1906), pp. 221 sqq.; — D' Emile LAURENT, Rev. de Phil., 1903, p. 513; — H. BERGSON, Le souvenir du présent et la fausse reconnaissance (Rev. phil., déc. 1908, pp. 561-593).