Criteriologia
p. 373
MINOR probatur :
1. Ego conscius sum varios status sibi in me succedere, ita quidem ut simul apprehendam me mutari cum diversis hisce statibus successivis, sed non ita mutari ut fiam totaliter alius : nam successio statuum, ut reflectenti patet, ab eo solo percipitur qui videt prius et posterius, id quod erat antea et id quod postea occurrit. Ergo idem manet Ego sub statibus recollectis.
2. Varios status praeteritos apprehendo tanquam mei, vel tanquam meos, et proinde certum mihi est idem Ego, qui nunc sum, exstitisse antea sub actibus praeteritis, utpote meis.
3. Item explicari nequit quo pacto doleam hodie de culpa ante plures annos commissa, si non sum ille idem qui culpam commisit. Cfr. auctores citati.
Corollaria
I. Hinc falsum est id quod D. HUME, H. TAINE alique positivistae asserunt, sc. subjectum-Ego non aliud esse quam congeriem vel concatenationem statuum conscientiae. Nam eadem evidentia, qua apprehendo me mutari sub statibus et affectionibus successivis, apprehendo etiam me manere eamdem numero personam, non obstantibus mutationibus meis. Id quod continuo mutatur quin perdat suum esse specificum et personale vocatum est « substantia. » Notio substantiae, tanquam realitatis cujusdam immobilis sub accidentibus separatis et mobilibus, est fictio anti-scholastica et ridicula, quam tamen moderni scholasticis attribuere gaudent.
Ex eo autem quod actus sunt concreti et quod, iis transeuntibus, subjectum-Ego non transeat, sequitur distinctio facienda inter substantiam et accidentia, non autem renovatio (re-creatio) continua subjecti-Ego sub actibus successivis. Notandum est voces sub-stare, sub-jacere, sub-stratum, etc. esse metaphoricas.
II. Ex thesi quoque sequitur tempus non esse phaenomenon mere subjectivum, ut censuit KANT : experimur