Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 378

confirmatur : 1) a posteriori, ex eo quod homines nondum infecti doctrinis systematicis (sc. major pars humani generis) de objectivitate sensationis nullatenus dubitant ; — 2) a priori, ex eo quod facultates externae, vi definitionis ideoque essentialiter, sunt facultates, i.e. media ad percipiendum apta. Porro nisi existat extra nos id quod facultates referunt, non essent media apta, et proinde dicendae essent simul facultates et non-facultates, quod profecto repugnat in terminis.

Aliis, e contra, videtur quaestio de objectivitate perceptionis sensibilis esse problema stricte dictum, imo nonnihil intricatum et subtile ( ). Propterea oportet ut positio problematis dilucide declaretur.

III. Positio problematis. — Vix potest intelligi problema nisi prius statuantur facta ex quibus originem ducit.

A. Statuuntur facta. — Sequentia facta observatione vulgari constant :

Primum : Homines, ne scepticis quidem exceptis (cf. S. AUG., Contra Acad., III, c. 9), persuasione invincibili tenent objecta quaedam sibi apparere (i. e. a se percipi), tanquam a se distincta et extra se posita. Haec objecta sese produnt ut qualitatibus quibusdam praedita, illis sc. quae sensibus percipiuntur, vg. apparent tanquam extensa, co orata sonora, etc. (= sentiment d'extériorité).

Secundum : Homines affirmant objecta sic apparentia existere extra actum perceptionis seu independenter ab actu perceptionis (= jugement d'extériorité). Nimirum : 1. affirmant id quod apparet esse aliquid seu aliquod ens actualiter existens (= jugement d'existence) ; — 2. esse aliquid determinatum, sc. extensum, coloratum, sonorum, sapidum, odorum, resistens, etc. (= jugement d'attribution); — 3. ex complexu determinationum sensibilium transitum faciunt ad affirmationem determinatae substantiae : vg. hoc

(1) Cf. BRUNETIÈRE, Sur les chemins de la croyance, pp. 53 sq.; 161 sq.; — Aug. VALENSIN, Criticisme Kantien, Dict. Jaugey-d'Alès, col. 750.