Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 379

est arbor, hoc est panis, ferrum, aurum, animal, homo, etc. (= jugement de nature); — 4. Nihil tam certo existere arbitrantur homines quam id quod oculis videtur, auribus auditur, manibus contrectatur, etc. Testes oculati specialem auctoritatem ubique nanciscuntur. Res intellectui certa dicitur videri, apprehendi, quasi palpari, etc.; quibus verbis nihil fortius in ordine certitudinis exprimi potest.

Tertium : Homines aliquid discriminis subintelligunt inter qualitates quas objectis externis tribuunt. Ex. gr. in judiciis : arbor est viridis, campana sonat, sol est rotundus, marmor est durum, equus currit, etc. nemo non sentit praedicatum tribui subjectis diverso modo ac in sequentibus : lana est calida, vinum est generosum, hic cibus est constrictivus, haec mors est luctuosa, etc. In prioribus judiciis praedicata seu qualitates attributae habent sensum magis absolutum, in posterioribus vero magis relativum.

B. Explicatio psychologica factorum. — Inquirunt psychologi quo pacto inducta sit primitus distinctio inter facta interna et facta externa, inter τὰ Ἐgo et τὰ non-Ἐgo. De qua re plures habentur sententiae :

1. Perceptionistae dicunt : aeque immediate attingitur duplex realitas : sc. propria (sensu intimo seu conscientia) et aliena (sensibus externis).

2. Illationistae dicunt dualitatem non esse primitus datam, et proinde paulatim acquiri mediante illatione aliqua. Sed non eodem modo explicant processum illationis.

a) Alii (vg. V. COUSIN) dicunt : infans primitus attingit status sibi internos, sed pro eo nihil distinctum est a τῶ Ἐgo. Postea vero multas repraesentationes paulatim removet a se seu projicit, alias autem non projicit : sic efformat sibi objecta quibus opponit subjectum. Repraesentationes extra aut intraponit, prout earum causa ei videtur externa aut interna.

b) Alii (BERGSON (1), RAYOT (2), MALAPERT (3), Pierre

(1) Matière et Mémoire, p. 36-37.

(2) Cours complet de philosophie *, p. 92.

(3) Leçons de philosophie, t. I, p. 349.