Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 381

tantum. Haec problemata versantur circa realitatem ipsam mundi externi. TERTIUM spectat ad modum quo innotescit haec realitas : utrum credatur ex caeco quodam instinctu, an intellectu cognoscatur et quomodo ; an directe seu per identitatem, an indirecte seu per repraesentationem ; an cognoscatur ratiocinio, quo ratiocinio, etc.

V. Praecipuae Sententiae. — Quoniam auctores saepe easdem doctrinas diversis appellationibus designant, sedulo attendendum est quis sensus subjaceat vocibus quibus unusquisque scriptor utitur.

A. Circa REALITATEM mundi externi opponuntur Idealismus et Realismus :

Idealismus dubitandum esse statuit num existat realitas externa, tanquam cognita : negat cognosci quidquam praeter facta psychica. Haec doctrina vocatur quoque Subjectivismus. Si dubitat, dicitur Idealismus scepticus ; si positive affirmat non cognosci corpora, dicitur Idealismus dogmaticus.

Spectata extensione sua, Idealismus est : 1. absolutus, si quamlibet realitatem denegat ab actu cognitionis (a repraesentatione) distinctam. Ita Germani : FICHTE, SCHELLING, HEGEL, etc. ; neo-critici Galliae : RENOUVIER cum suis. Huic proxime accedit solipsismus (vox a LEIBNIZ condita), qui unum Ego retinet, et praeter ipsum, sed ad instar rei possibilis, alia subjecta sui conscia ; — 2. relativus vel partialis, si explicite concedit aliquid existere a proprio Ego distinctum. Ita, vg. Idealismus acosmicus, vel immaterialismus, a G. BERKELEY inventus ; Idealismus transcendentalis Kantianus, in quo res in se existit quidem sed incognita ; Agnosticismus positivistarum, praesertim H. SPENCER (quem ipse Realismum transfiguratum appellavit).

Realismus tenet existere res externas certitudinesque nostras de his rebus posse coram intellectu justificari. Inter Realistas, alii sunt absoluti seu ingenui, qui tenent res externe existere sicut apparent, ob hanc rationem quia ita