Criteriologia
p. 380
CHARLES ( , etc.) hanc extrapositionem rejiciunt et ei substituunt aliquam « subjectivationem », qua, ratione inversa, conscientia subjectum, non primitus datum, sibi efformat, cui consequenter opponuntur objecta. Nempe, primis initiis fluctuat conscientia veluti in oceano repraesentationum indistinctarum, i. e. quae neque subjectivae neque objectivae sunt; ideoque discrimen inter Ego et non-Ego nondum existit. Mox vero aliae repraesentationes discernuntur ab aliis propter characteres sui generis quibus indutae apparent; aliae fiunt corpus nostrum nobismetipsis identicum; aliae fiunt aliena corpora.
C. Explicatio criteriologica factorum. — Explicatione psychologica problema de cognitione sensibili manere integrum ex eo jam manifesto patet quod ea explicatio defenditur a nonnullis psychologis, qui nihilominus idealistae sunt. Quaeri enim potest quo jure aliquas repraesentationes faciam mihi identicas, alias autem a me distinctas.
Revera incipit problema cum quaestione juris. Inquiritur utrum homines judicantes ut dictum est sub A recte judicent; utrum distinguentes te Ego et te non-Ego, ut dictum est sub B, recte distinguant; uno verbo, utrum huiusmodi operationes possint coram intellectu defendi et ratae haberi.
Problemati instituendo ansam praebent errores, illusiones, contradictiones hominum; caeterum curiositas philosophica impellit nos ad causas factorum (et proinde judiciorum de rebus externis) inquirendas.
IV. Divisio problematis. — Quaeritur in genere qua ratione justificari possint certitudines spontaneae de mundo sensibili, seu utrum relationibus sensuum vere doceamur aliquid de rebus in se. In specie vero tria distinguuntur problemata: PRIMUM: utrum existat aliquis mundus extra nos. SECUNDUM: utrum existat cum iis sive qualitatibus sive naturis quibus se sensibus offert, an cum qualitatibus analogicis
(1) Le Perceptionnisme dans Rev. de Phil., 1907. t. II, pp. 638 sqq.