Criteriologia
p. 397
est, estne revera extensum, multiplex, coloratum, sonorum, etc. sicut apparet? — Hoc sane homines affirmant in ordine spontaneo ; at quo jure ? Potestne intellectu justificari judicium de natura ipsa realitatis sensibus manifestatae ?
II. Status opinionum. — Praecipuae opiniones hic referuntur : — 1 Alii affirmative respondent : sc. res existunt extra nos eo modo quo, vel cum ea formalitate sub qua, apparent. Ita Scholastici communiter, quamvis inter se dissentiant circa modum demonstrationis instituendae. Scholastici distinguunt sensibile proprium, de quo sensus errare nequit, et sensibile commune, de quo error contingere potest, nisi accipiantur conjunctim relationes sensuum qui communiter objectum apprehendunt.
2 Alii ignorantiam suam profitentur : sc. existit quidem extra nos aliquid quod sit causa impressionum sensibilium quas conscientia refert ; sed causa ista manet in se ignota, imo incognoscibilis. Ita KANT cum Kantianis, secundum quos extensio et aliae qualitates sensibiles sunt formae a priori sensibilitatis. Ita etiam phaenomenistae cum HUME, positivistae et agnostici cum A. COMTE, STUART MILL, TAINE, LITTRÉ, HERBERT SPENCER, secundum quos « Absolutum », seu res in se, captum scientiae necessario fugit.
3 Alii confitentur quidem persuasionem de existentia mundi corporei non posse coram intellectu justificari ; attamen eam affirmant, aut ob instinctum, aut ob utilitatem persuasionis hujus. (1) Ita utilitaristae, pragmatistae, etc.
4 Alii negant realitatem sensibilem esse materialem et corpoream ( = immaterialismus). Ita G. BERKELEY.
5 Alii distinguunt inter qualitates primarias ( = extensio, resistentia, pondus, etc.), quae existunt in rebus extra nos,
1. « Nous n'avons en dehors de l'utilité aucune autre raison de croire à l'existence d'objets extérieurs. » « Seulement la commodité d'une telle hypothèse ne cessera jamais, tandis que, sans doute, le jour viendra où l'éther sera jugé inutile. » H. POINCARÉ, La Science et l'hypothèse, p. 246.