Criteriologia
p. 398
et qualitates secundarias (= color, sonus, sapor, odor) quae non existunt formaliter in rebus, sed causaliter tantum. Ita Cartesiani cum suo duce, quibus nuper adhaeserunt neoscholastici quidam sat multi.
60 Nos vero, admissa distinctione inter apparentiam rei (intra-subjectivam) et ejus realitatem (extra-subjectivam), quam facta demonstrant, contendimus jure posse, sub conditionibus debitis, per intellectum transiri ex apparentiis ad rem ipsam, ita quidem ut rei ut in se est praedicata stricte objectiva (accidentalia vel essentialia) tribuere possimus.
III. Delimitatio thesis. — In thesi praesenti probamus realitatem externam, quam ex thesi antecedenti existere constat, constitui corporibus externis numero pluribus.
Ut veritas thesis possit in singulis casibus certa fieri, requiritur : a) ex parte subjecti sentientis, sanitas et libertas animi sufficiens ut possit indolem specialem repraesentationum sensibilium discernere a repraesentationibus imaginatis; — b) ex parte Dei, requiritur ut non fiat miraculum. Hinc objectiones quae desumi possent ex pathologia, ex hypnosi, etc. thesim nostram non attingunt.
DEMONSTRATIO
1 PARS : Sensus referunt realitatem ut apparent.
Arg. — Secundum principium contradictionis, cujus valor est absolutus, nequit eadem realitas in seipsa et eodem tempore accipere praedicata contradictoria, sc. quorum unum tollit id quod alterum ponit. Atqui realitas sensibus manifestata potest ex relationibus sensuum (sc. omissis correctionibus ab intellectu inductis) accipere praedicata contradictoria. Ergo, ne violetur principium contradictionis, dicendum est realitatem sensibus referri, non ut est in seipsa, sed ut apparent sensibus.
MINOR patet exemplis :
Aqua tepida eadem est calida manui frigidae et frigida manui calidae (sc. est simul calida et non calida); eadem