Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 23

PARS PRIMA

DE VALORE LOGICO CERTITUDINIS

CAPUT I

PSYCHOLOGIA CERTITUDINIS

Recta methodus postulat ut exordium inquisitionis criticae desumatur ab iis quae sunt nobis magis nota. Nihil autem homini cuique magis notum est quam proprium sui Ego, non utique in sua natura sed in suis actibus consciis. Ab his igitur actibus incipiendum est. Scopus hujus capitis est inducere nos ad problema criticum instituendum, et ita quidem ut problema ex factis ipsis observatis quasi sponte sua exoriatur. Hinc omnia facta, de quibus in hoc capite agitur, sunt extra quaestionem posita, siquidem ad quaestiones ponendas ducunt; proptereaque nondum ad Criteriologiam stricte dictam pertinent sed ad psychologiam. Utilitas imo necessitas hujus praeviae partis psychologicae non est cur pluribus defendatur ( ).

Distinguemus primo factum certitudinis ex signo quo a caeteris factis internis differt (TH. I); deinde diversas classes certitudinum discernemus, elemento distinctionis desumpto a) vel ex certitudinis origine : intuitione, deductione, etc. (TH. II), vel b) ex directo interventu vel non-

(1) Tout acte de connaissance, dit W. Wundt, étant d'abord un acte psychique, relève d'abord de la psychologie. « Jeder Erkenntnisakt zunächst ein empirisch gegebener geistiger Vorgang ist, der daher auch seinem tatsächlichen Charakter nach vor das Forum der Psychologie kommt, ehe er von der Erkenntnislehre selbst auf die ihm zustehende Bedeutung für den allgemeinen Prozess der Entwicklung des Wissens geprüft werden kann. » Einleitung in die Philosophie (Leipzig, Engelmann, 1904), p. 81. Cf. L. NOEL, Rev. Néo-scol., 1910, p. 233.