Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 24

interventu voluntatis (TH. III), vel c) ex certitudinum majori aut minori diffusione apud homines (TH. IV). Tandem videbimus (TH. V) hoc esse commune certitudinibus quod omnes habentur ab hominibus pro objectivis et veris : haec TH. V erit complementum I .

THESIS I

Methodo introspectionis adhibita, unusquisque conscius est existere in se statum mentis, cum a dubio, tum ab opinione etiam maxime probabili, omnino diversum, qui certitudo appellatur.

Auctores

S. TH., de Ver., 14.1 : 3 Dist. 23 q. 2. a. 2 : — MERCIER, Crit. gén., pp. 5-14 : 34 sqq ; Appendice, p. 390 sqq ; — Ed. HUGON, O. P.. La lumière et la foi (Lethielleux 1903), p. 58 sqq ; — Scholastici recentiores, in sua Logica, sive ubi de variis statibus mentis agunt, sive ubi inculcant repugnantiam physicam et metaphysicam Scepticismi quem « universalem » appellant, nempe huiusmodi qui etiam de existentia certitudinis spontaneae dubitaret.

Praenotanda

I. Scopus thesis. — Thesis eo tendit ut statuat factum de cujus significatione postea litigium erit. Omnis inquisitio, quae de re qualibet scientifice instituitur ex factis exploratis proficisci debet. Quaestioni quid sit oportet praemittatur quaestio an sit. Antequam igitur solvatur quaestio : num certitudo, de qua frequens est sermo apud homines, objectiva sit an subjectiva, stabiliendum est omnino num certitudo sit aliquid revera existens, aliqua realitas sui generis, an mera vox aut anilis fabula (1).

(1) « Il est de bonne logique de s'inquiéter d'abord de la question an sit avant de s'appliquer à la question quomodo sit. Au moyen âge, on avait inventé la cause par antipéristase pour expliquer comment le soleil s'y prenait pour refroidir les sources en été. On aurait évité de risibles débats sur une question quomodo sit, si un bon thermomètre eût décidé d'avance la question an sit » Th. de RÉGNON, S. J., Bannézianisme et Molinisme (Retaux 1890), p. 21.