Criteriologia
p. 416
conceptionistarum : x) Pro aliis, impressionibus qualitativis respondet causa univoca, tunc certe quando impressiones sunt normales : hinc vg. causa impressionis normalis coloris est color formalis. 3) Pro aliis, impressionibus qualitativis quibuslibet respondet causa aequivoca, sc. talis quae non sit ordinis qualitativi sed quantitativi tantum. Haec sententia reincidit in sententiam Cartesii et aliorum, superius commemoratam. 7) Pro aliis, impressionibus qualitativis respondet causa analoga, sc. talis quae aliquam similitudinem qualitativam habeat cum suo effectu. Huic sententiae adhaeremus. 8) Pro aliis, de relatione inter impressiones qualitativas et earum causam nihil prorsus sciri potest. Quae sententia reincidit in agnosticismum metaphysicum a Kant et Positivistis propugnatum.
C. Circa realitatem (substantiam) specificam, alii aliter sentiunt : a) Agnostici Kantiani et Positivistae (= Phaenomenistae) negant eam posse cognosci scientifice, sive quatenus est substantia simpliciter, sive quatenus est substantia specifica ; — b) Alii (= atomistae, dynamistae, hylomorphistae) litigant tantummodo circa elementa constitutiva substantiae corporeae (quae quaestio ad Cosmologiam pertinet) ; — c) Cognosci posse realitatem extrasubjectivam, ut est substantia ab aliis substantiis specifice distincta, firmiter tenemus cum Scholasticis omnibus. Nempe determinari potest specifica diversitas rerum externarum ope inductionis.
D. Circa realitatem (substantiam) individualem, omissa controversia de substantia sensu ontologico intellecta, vix est ulla difficultas. Individuum sc. determinari potest ope inductionis. Menda quae in dignoscendis individuis accidunt vocantur a J. STUART MILL errores malae observationis (1).
III. Delimitatio thesis. — 1 Sensus thesis. — Facta in thesi praecedenti allata ostendunt sensibus attingi res non
(1) Logic, Book V, c. 4.