Criteriologia
p. 417
in se, sed in suis apparentiis, quae variabiles sunt pro diversis subjectis ideoque subjectivae. Asserimus, his non obstantibus, posse cognosci res ut sunt in se, ita sc. ut eis tribuere liceat praedicata quae eis vere sint intrinseca.
a) Nullum discrimen facimus inter qualitates primarias et secundarias. Nam x) Eaedem sunt rationes sive pro admittendis sive pro rejiciendis qualitatibus utriusque generis (1). Quod 3) historice confirmatur ex eo quod plerique philosophi, post rejectas qualitates secundarias, rejiciunt etiam primarias (2). Ferd. BRUNETIÈRE, post A.-J. BALFOUR, praeclare exponit incohaerentiam mundi, in quo solae qualitates primariae realitatem objectivam haberent (3). 7) Impressiones coloris, soni, saporis, odoris causa aliqua indigent in corporibus externis sita, siquidem hujusmodi impressiones una cum extensione apparent, quatenus extensio est « sensibile commune ». 3) Attamen in quo consistat color, sonus, sapor, etc. in sua causa seu in corporibus externis, non nostrum est definire. De hac re lis habetur inter Cosmologum et Physicum, non autem inter Criteriologum et Physicum. Secundum Criteriologum sensationes coloris, etc. sunt objectivae, eo sensu quod eis aliquid respondet in mundo extra-subjectivo.
b) Neque distinguimus inter qualitates apparentes (vg. colores) et qualitates reales (siquidem censemus qualitates
(1) Cf. Pietro CHARLES, Le Perceptionnisme, l. cit., p. 632. — W. Mackintire SALTER, First steps in Philosophy (2 6d. Londres 1892), p. 20.
(2) Cf. J. DONAT, Critica, p. 102. — « Thus we are brought to the conclusion that what we are conscious of as properties of matter even down to its weight and resistance are but subjective affections produced by objective agencies that are unknown and unknowable. » Herbert SPENCER, Psychology, § 86. Voir dans le même sens Th. HUXLEY, Lay Sermons, pp. 320 sqq.; Critiques and Addresses, pp. 287 sqq. — W. JAMES dit pareillement: « To the naïve consciousness all these attributes (color, taste, smell, as well as hardness and pressure) are equally objective. To the critical, all are equally subjective. » The feeling of Effort (Boston 1880), p. 29.
(3) Cf. A.-J. BALFOUR, Les bases de la croyance, Préface de BRUNETIÈRE, pp. XIV-XVI.