Criteriologia
p. 418
omnes, qua tales, esse apparentes); sed inter apparentias normales (quas dicimus absolutas) et apparentias abnormales (quas relativas vel subjectivas nuncupare liceat).
c) Neque contendimus apparentiis normalibus respondere qualitates quae sint in rebus formaliter tales quales apparent. Hoc solummodo dicimus: ubi apparentiae sunt normales, potest intellectus definire naturam rei ex ejus effectibus absolutis, et proinde modo quodam qui valeat pro genere humano.
d) Ut patet, in hoc latet aliqua conventio implicita. Etenim x) inter apparentiam quamlibet (= effectus) et realitatem ipsam (= causa), semper existit relatio aliqua proportionis: sc. res est in se id quod esse debet ut hanc determinatam impressionem producat, vg. coloris rubri vel albi. §) Attamen accidit, idque factis exploratum est, ut impressio, in aliquo individuo producta, sit huic individuo propria, ita sc. ut sit exceptio respectu majoris partis hominum. ¶) Deberet quidem res determinari ex suis effectibus omnibus: sic, vg. definiendus esset cerasus: fructus quidam producens impressionem rubri in oculo normali et impressionem viridis in oculo Daltoniano. Sed, ex conventione, attenditur ad effectum normalem duntaxat, quo mediante obtinetur definitio causae normalis: cerasus est fructus quidam coloris rubri. Proinde necesse est Daltonianus sese communi sermoni accommodet, si velit ab aliis hominibus intelligi (1).
(1) « Color-blindness does not mean that the color-blind individual sees what does not exist, but simply that in certain circumstances his sensations are not like those of others who make majority. The practical uses of life lead us to call him mistaken; but if, the essential facts remaining just the same, the majority shifted to his side, the rest of us who now think that we see correctly would have to allow ourselves « mistaken » — we should be the color-blind individuals. In itself the light of a switch-lantern is neither green nor red; what it is in itself no one knows, if, indeed, such a question has any meaning: but green or red are names for its effects on individuals, which may differ as individuals differ. » W. M. SALTER, op. cit., p. 15.