Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 420

3. Ex parte medii. — Requiritur medium : a) normale i. e. consuetum (sc. lumen solis vel lumen album) ; — b) homogeneum, vg. baculus in aqua immersus non apparet per medium homogeneum.

His conditionibus positis, jure potest intellectus sententiam ferre de rebus prouti sunt. Sic justificantur judicia de naturis rerum (= jugements de nature et jugements d'attribution), vg. color proprius rei cujuslibet externae ille est qui apparet modo normali, sc. facultatibus normalibus, in distantia normali et in medio normali.

DEMONSTRATIO

1 PARS : Deprehendi possunt apparentiae absolutae.

Arg. — Apparentiae absolutae prout opponuntur relativis sunt apparentiae constantes et uniformes (sc. fixae, non variabiles). Atqui homines generatim deprehendere possunt quaenam apparentiae sint constantes et uniformes. Ergo.

MINOR. — Apparentiae normales (sc. quae de re externa, in distantia et in medio normali a majore parte hominum habentur) sunt apparentiae constantes et uniformes. Atqui homines generatim deprehendere possunt et deprehendunt quaenam apparentiae sint normales, sc. utrum facultates subjectivae, objectum, medium interpositum existant in adjunctis normalibus. Saltem quando debitae conditiones non constant evidenter, possunt homines judicium suum suspendere, et, si non suspendant, levitatem suam agnoscere. Ergo.

1 PARS : Ex apparentiis absolutis cognosci potest quid sint corpora in seipsis.

Argumentum generale. — a) Ut intellectu cognosci possit quid sit aliquod corpus in seipso, sufficit ut attingatur aliquid corporis, sc. aliquod attributum (essentiale vel accidentale) quod hic et nunc vere competat corpori ; — b) Ut cognoscatur natura specifica corporis, attingi debet