Criteriologia
p. 421
qualitas aliqua vel complexus qualitatum quae sufficiant ad distinguendum corpus a quolibet alio ejusdem generis (vg. color niger est proprius quidem corvorum, sed non est specificus, licet cum aliis characteribus possit inservire ad speciem dignoscendam); — c) Ut cognoscatur natura individualis, attingi debet talis complexus notarum qui non conveniat nisi uni et determinato individuo. Atqui, mediantibus apparentiis absolutis, constare potest conditiones supradictas adimpletas esse. Ergo.
MINOR tres partes continet : hinc tribus assertis probatur :
I Assertum : Inter apparentiam absolutam et corpus prout est in seipso existit nexus naturalis.
Arg. — Debet existere causa hujus apparentiae absolutae, vg. talis coloris, rubri vel albi; talis resistentiae, mollis vel liquidae vel durae; talis motus vel caloris, etc. Atqui haec causa nulla alia naturaliter esse potest quam res ipsa externa, quatenus in ea invenitur id (sc. qualitas vel forma) ratione cujus sese hic et nunc sub his determinatis apparentiis manifestat; organa enim, ex seipsis, indifferentia sunt ad has potius quam alias apparentias referendas. Ergo inter apparentiam absolutam et rem in se existentem habetur relatio seu nexus naturalis. Nempe res sese manifestat hac qualitate sensibili; non autem ita se manifestaret, nisi qualitas qua se manifestat esset cum ea, saltem partialiter, identica.
Hinc, si quid in debitis conditionibus positum apparet rubrum viginti hominibus, concludi potest statim : hoc est rubrum; hoc est calidum, hoc est liquidum, etc. (i. e. est tale ut hunc determinatum effectum : rubri, calidi, liquidi producat). Ut clarum est, si cui jam constet se normaliter constitutum esse, superfluum est in singulis casibus suam impressionem cum alienis conferre.
I Assertum : Inter apparentiam absolutam, aut saltem complexum apparentiarum, et naturam specificam corporis datur nexus naturalis.
Experientia notum est existere complexus quosdam constantes et uniformes apparentiarum absolutarum qui