Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 424

Corollarium : De constitutione Scientiae.

Ex thesi praesenti intelligitur qua ratione mens humana, datis sensuum adhibitis, pervenire possit ad cognitionem corporum concrete existentium et determinatorum, in quibus differentias tum numericas tum specificas detegit. Id assequitur per attributionem subjecto cuipiam individuali hoc (sc. hoc quod video, audio, tango, etc.) praedicatorum universalium, quorum alia sunt accidentia, alia propria, alia intrinsece constitutiva (= genus, differentia specifica, species).

Scientia incipit cum apprehensione abstractiva subjecti, i. e. tali actu mentis quo apprehenditur subjectum absque notis individuantibus, vg. judicium singulare : haec quercus est vegetale ligneum evehitur ad ordinem scientiae per abstractionem subjecti, ex qua oritur judicium universale : quercus est vegetale ligneum. Hujusmodi abstractio vocari solet physica, estque principium scientiarum naturalium vel physicarum. Cf. infra C. III.

Scholia

I. De certitudine thesis. — Identificatio specifica vel individualis, etiam ubi inductio est perfecta, non potest praestare nisi certitudinem physicam. Ut possit certo sciri sub his proprietatibus sensibilibus subjacere aurum vel ferrum, confugiendum est ad Deum. Deus enim efficere potest ut sub iisdem proprietatibus sensibilibus subsit alia substantia quam ea quae naturaliter subest. Hoc a priori non repugnat et a posteriori patet ex mysterio Eucharistiae in quo sub iisdem speciebus, ante consecrationem adest panis et vinum, et post consecrationem Deus-Homo. Hoc tamen Deus efficere nequit absque ratione suae sapientiae digna, et quae nobis aliquatenus innotescere possit. Nonnumquam visus est diabolus sanctis viris sub specie canis vel alius animalis. Quare ut videns canem (sc. apparentias canis) dicere cum certitudine possim : « Hic est canis », necesse est certo noverim nullum miraculum a Deo patrari.