Criteriologia
p. 423
landi aut falsificandi consistit in eo quod rebus quibusdam nonnullae apparentiae aliarum rerum affigantur. vg. falsum aurum, falsum vinum, etc.
III Assertum : Inter determinatos complexus apparentiarum absolutarum et naturam individuam datur nexus naturalis.
Arg. — Experientia notum est in ipsis complexibus specificis existere elementa quaedam propria simul et stabilia, quae ad determinandam speciem corporis non interveniunt. Atqui causa hujusmodi elementorum non potest esse natura qua specifica (utpote quae existere potest sine illis), sed debet esse natura qua individua. Ergo inter complexus apparentiarum absolutarum, ratione notarum speciei accidentium, et naturam individuam existit nexus naturalis. — Sic, ex. gr., distinguere possum amicos et notos inter centenos homines; discernere possum sonum campanae, magnae aut parvae, inter plures sonos, etc. (1).
NOTA. Ad « identificationem » individuorum praeter notas intrinsecas, inserviunt etiam signa extrinseca, desumpta ex loco, tempore, ortu, etc. a) Ad identificanda individua humana adhiberi solent signa his versiculis expressa :
Forma, figura, locus, tempus, stirps, patria, nomen :
Haec ea sunt septem quae non habet unus et alter.
His signis dicunt substitui posse impressionem pollicis, in qua nullus homo convenit cum alio (= système Bertillon). — b) Ad identificanda individua materialia, adhiberi solent varia signa pro subjecta materia, vg. pro fundo, domo, tabula picta, libro, scriptura, etc.
(1) Des apparentes absolues peuvent être saisies dans un groupe d'apparentes changeantes. Par ex., on reconnaît le même individu malgré des changements très notables en lui : tantôt il est pâle, maigre, malpropre, etc.; tantôt il est rouge, joufflu, rasé de frais, etc. Tous ces changements sont réels. Cependant ils ne suppriment pas l'apparente absolue, les traits essentiels, vg. la proportion des lignes du visage, la forme du nez, du front, du menton, etc. Un exemple amusant d'identification erronée (= erreur de « mal-observation ») est consigné dans la Bible. Isaac dit : c'est la voix de Jacob, mais ce sont les mains d'Esaü. Sachant par expérience que la voix est facilement changeante et qu'au contraire les mains ne le sont pas, le patriarche ne doute pas qu'il ait devant lui son fils aîné, et il donne à Jacob sa bénédiction.