Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 433

: olutio problematis de universalibus, appellari solet realismus moderatus vel conceptualismus realisticus (cf. infra TH. XXXII).

Hic usus vocis Idealismus nunc est obsoletus aut certe rarissimus. De illo non agitur.

III. Sensus criticus. — A. Idealismus in epistemologia eorum doctrinam designat, secundum quos objecta cognitione (sive sensuum sive intellectus) exhibita, sunt aliquid subjecti, nempe ejus ideae, quibus proinde nihil respondet vel respondere constat extra ideas (seu repraesentationem).

Idealismi critici plures sunt gradus :

1. Idealismus absolutus (vel subjectivus) negat constare existentiam ullius entis seu ullius « non-Ego » extra conscientiam. Ita FICHTE, SCHELLING, HEGEL, SCHOPENHAUER, etc. « Mundus, inquit SCHOPENHAUER, est repraesentatio mea ;... nulla est veritas certior, ab omnibus aliis magis independens et probatione minus indigens quam ista » (1).

2. Idealismus empiricus (vel phaenomenicus) negat constare existentiam ullius substantiae (i. e. substrati metempirici permanentis) sive intra sive extra conscientiam. Ita D. HUME, J. STUART MILL, ALEX. BAIN, cui accedunt Galli positivistae COMTE, TAINE, LITTRÉ, etc. Pro his philosophis, res nihil substantiale sunt extra sensationes actuales.

3. Idealismus « acosmicus » (vel immaterialismus) negat constare existentiam ullius substantiae corporeae. Ita G. BERKELEY et suo modo E. KANT.

NOTA. Idealismus episcopi BERKELEY appellatur ab E. KANT « idealismus materialis » ab eoque confutatur. Pro Kant, forma quidem cognitionis (sc. universalitas et necessitas; spatium et

as they embody ideas. Our intelligible ideas of an object of sense are measures of its being. All being is intelligible, and only the intelligible can be. » Thomas RIGBY, The Month, Oct. 1904, p. 386.

(1) « Die Welt ist meine Vorstellung ;... keine Wahrheit ist gewisser, von allen anderen unabhängiger und eines Beweises weniger bedürftig, als diese. » Die Welt als Wille und Vorstellung, I, § 1 et 2.