Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 434

tempus) a subjecto est ; materia vero est subjecto data et a re quadam externa sed « noumenali » producta ( ). Idealismus Kantianus est igitur non materialis sed formalis : vocatur etiam transcendentalis vel criticus, imo « formalismus ».

Pro nobis, in praesenti thesi, idealismus intelligitur ea doctrina epistemologica quae negat constare existentiam extra-subjectivam corporum, i. e. substantiarum extensarum.

B. Idealismus criticus affinitates habet :

a) Cum psychologismo, secundum quem cognitiones et leges cogitandi sunt mere facta psychologica. Cf. TH. XI. Ab idealismo et psychologismo vix differt Autonomismus (autonomia rationis), quatenus docet subjectum humanum ab omni lege externa, sive in judicando sive in volendo, independens esse ( .

b) Cum subjectivismo, saltem quodam sensu accepto. Nimirum subjectivismus definitur : « Doctrina quae tenet cognitiones nostras ita subjectivas esse ut non res independenter existentes exhibeant, sed modum quo subjectum — secundum leges sibi congenitas et pro individuis variabiles — ordinem objectivum (i. e. repraesentationes) cognoscendo efformat et componit. » Sed x) vel subjectum supponitur causa integra repraesentationum suarum — tunc subjectivismus opponitur objectivismo et confunditur cum idealismo, psychologismo, etc. — ; vel 3) supponitur causa partialis tantum — tunc subjectivismus non tollit rem in se extra subjectum ; et proinde confundi nequit cum idealismo.

(1) « Que toute notre connaissance commence avec l'expérience, cela ne soulève aucun doute. En effet, par quoi notre pouvoir de connaître pourrait-il être éveillé et mis en action, si ce n'est par des objets qui frappent nos sens, etc. ? » Crit. de la raison pure. Intr. à la II éd., dans trad. Tremesaygues et Pacaud, p. 39. — Cf. SENTROUL, l'Objet de la Métaphysique selon Kant et selon Aristote, passim. « Le subjectivisme idéaliste de Kant est plus justement appelé relativisme : Le monde extérieur existe, mais nous ne le connaîssons qu'en fonction de nous-même. Telle serait assez justement, à notre avis, la formule brève du subjectivisme relativiste et, à sa façon, idéaliste. » ID., Le subjectivisme Kantien, Rev. Thomiste, 1907, p. 497. — Voir également H. DEHOVE, art. cité, § I n. 2, c.

(2) Cf. J. DONAT, Critica, p. 46.