Criteriologia
p. 437
2 Theoria sua mecanica : Cartesius totam realitatem externam reducit ad extensionem et motus, tanquam ad elementa sua essentialia. Hinc admissa extensione, ut qualitate primaria, caeterae qualitates (secundariae), sc. colores, soni, sapores, etc. dicendae sunt status subjectivi. Principio semel introducto participationis subjecti cognoscentis in objecto conficiendo, aperta est via omni licentiae vel potius audaciae.
Nic. MALEBRANCHE (1638-1715) aperte negat constare existentiam corporum aliter quam revelatione (1).
Th. HOBBES (1588-1679) et postea J. LOCKE (1632-1704), retentis qualitatibus primariis, eo ipso substantiam ut corpoream servant.
G. BERKELEY (1685-1753), iisdem argumentis quibus Locke qualitates secundarias, rejicit qualitates primarias. Nihil igitur existit extra nos quod corporeum sit : nempe corpora nihil sunt extra ideas (sensationes) quae in sensibus imprimuntur : eorum « esse est percipi (?) ». Attamen manent substantiae, sed immateriales (inde immaterialismus) ; admittit BERKELEY spiritus quosdam finitos praeter Spiritum Divinum. Id quod vocatur « mundus corporeus » est complexus signorum quibus spiritus inter se communicant.
D. HUME (1711-1776) et post eum J. STUART MILL (1806-1873), Alex. BAIN (1818-1903), etc., relictis substantiis vel personis incorporalibus, nihil amplius retinent praeter sensationes actuales et « possibilitates permanentes sensationum ».
Inde apparet cur H. SPENCER semper conjungat voces
(1) Cf. De la recherche de la vérité, Éclairissement VI sur le Icrilivre.
(2) « Their esse is percipi, nor is it possible they should have any existence out of the minds or thinking things which perceive them. » On the principles of Human Knowledge, Bk. III. Cf. Trois Dialogues entre Hylas et Philenous, trad. Beaulevon et Parodi, pp. 186 sqq. ; A. PENJON, G. Berkeley (Alcan 1878), pp. 51 sqq.