Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 438

« idealismus scepticus », quasi res ipsae his vocibus designatae essent mutuo inseparabiles (

B. Origo proxima. — Idealismus, qui nunc dominatur, provenit partim ex Cartesio, mediantibus empiristis anglis, partim ex Kantio, mediantibus idealistis germanis.

E. KANT (1724-1804) concedit quidem in sua Critica rationis purae existere extra subjectum aliquid quod, materiam suppeditando, sensationes excitet. Illud autem est ignotum x : utrum sit in se extensum an simplex, unum an multiplex, mobile an immobile, id captum scientiae superat. Formae enim spatii et temporis, non secus ac categoriae intellectus, sunt elementa a priori quibus constituitur « purum schema experientiae possibilis », sed quae ad res in se applicari nequeunt (= idealismus criticus vel transcendentalis).

FICHTE (1762-1814), SCHELLING (1775-1854), HEGEL (1770-1831) ignotum x sui magistri rejecerunt : etenim a) si potest subjectum-Ego elementa formalia cognitionis ex proprio fundo contribuere, cur non etiam materiam ? — b) Si non licet uti principio causalitatis extra mundum phaenomenalem, quo jure asseritur existentia alicujus x noumenalis (

Arthur SCHOPENHAUER (1878-1860) negat etiam rem in se. Totus mundus, qui nihil realitatis habet extra repraesentationem (« Mundus est repraesentatio mea »), non est

(1) Cf. Principles of Psychology, Part. VIII.

(2) Cf. DEHOVE, art. cit., § I n. 4, II.