Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 440

buta essentialia ejusdem principii rerum omnium, quod « Inconscium » nuncupat.

Idealistae nunc temporis fere sunt innumeri, vg. apud Anglos : F. H. BRADLEY, T. H. GREEN, MACKINTOSCH, E. MAC TAGGART, B. BOSANQUET, J. B. BAILLIE, GRIES HIBBEN, ADAMSON, Ed. CAIRD (+1908), H. HODGSON, etc. — apud Germanos : HERM. LOTZE (1817-1881), A. LANGE (1828-1875), Fred. PAULSEN (1846-1908), L. BUSSE (1862-1907), O. LIEBMANN, R. EUCKEN, COHEN, NATORP. KRAUSE, WINDELBAND, SCHUPPE, E. CASSIRER, H. RICKERT, E. MACH, M. VERWORN, etc. : — apud Gallos : RENOUVIER (1815-1903), J. LACHELIER, Aug. SABATIER (1839-1901), A. HANNEQUIN (1858-1901), O. HAMELIN (+1907), G. NOEL, L. WEBER, L. BRUNSCHVICG, A. BAZAILLAS, Ed. LE ROY, etc. : — apud Italos : CANTONI (+1906), GENTILE, B. CROCE, DE SARLO, MATURI, TESTA, CHIAPPELLI, FAGGI, etc.

DEMONSTRATIO

Hic locus esset evolutionem Idealismi describere inde a primis suis initiis in philosophia indica usque ad nostram aetatem. Exponendae essent minutatim ex ipsis documentis variae rationes quae variis temporibus ab idealistis philosophis usurpatae sunt, et singulis apta responsio opponenda esset. Quoniam vero huiusmodi opus nimium temporis requirit, et quia, ex altera parte, illud ad historiam philosophiae pertinet, paucae tantum idealistarum rationes hic examini subjicientur.

1 ratio : contradictiones sensuum (= relativitas sensationis). — Nullus est « tropus » apud scepticos antiquos magis tritus. Accidit saepenumero ut relationes sensuum sint inter se contradictoriae, vg. ut id quod uni videtur dulce aut rubrum alii videatur neque dulce neque rubrum, sed amarum aut viride. Quare, vel res sunt sicuti apparent — et tunc judicia contradictoria sunt simul vera : vel res non sunt sicuti apparent — et tunc « res sicuti apparent » non existunt extra subjectum sentiens : quae est ipsa doctrina idealismi. — Quidam ab ARISTOTELE recensentur qui