Criteriologia
p. 441
« opinabantur — ut scribit S. THOMAS in III de Anima, l. 2 — nihil esse album aut nigrum, nisi quando videtur ; neque saporem, nisi quando gustatur ; et similiter de aliis sensibilibus et sensibus. Et quia non credebant esse alia entia nisi sensibilia, neque aliam virtutem cognoscitivam nisi sensum, credebant quod totum esse et veritas rerum esset in apparere. Et ex hoc deducebantur ad credendum contradictoria esse simul vera propter hoc quod diversi contradictoria opinabantur. »
Responsio : 1 Concedimus factis allatis ostendi necessitatem distinguendi apparentias sensibiles et res ipsas : apparentiae seu phaenomena sunt repraesentationes subjectivae, ideoque necessario dependentes a statu organismi. Potest quidem res eadem apparere simul (diversis hominibus) rubra et non rubra ; sed non potest esse simul rubra et non rubra — id enim vetat principium contradictionis. S. AUGUSTINUS distinguit inter nuntium (i. e. repraesentationem sensibilem) et rem nuntiatam : circa nuntium ipsum non potest esse error, nam nuntius est aliquid immediate datum conscientiae ; sed circa rem nuntiatam (sc. rem in se) potest esse error, nam res non semper est in se sicuti nuntiatur a sensibus (1). Res in se est objectum intellectus.
2 Negamus autem statutis factis probari idealismum : res enim in se. licet non manifestentur nobis sine sensationibus, non exhauriuntur ipsis sensationibus. Praeter sensus existit in nobis facultas non sensitiva, quae mediantibus rerum apparentiis sensibilibus, earum esse attingit. Cf. supra TH. XXVIII.
2 Ratio : contradictiones inter sensus et intellectum.—Argumentum sequens fuit in schola ELEATICA celeberrimum : Intellectus tradit nobis unitatem entis : sc. primum quod de re qualibet intellectus apprehendit est illam esse ens seu aliquid : sed « conceptus entis est unus », i. e. quandocumque cogitatur ens, cogitatur idem. Cum igitur omnia
(1) S. AUG., Confess., l. X, c. 6 ; De vera religione, c. 32 ; — Cf. S. TH., de Ver., 11, 1.