Criteriologia
p. 27
ut confessionem aliquam psychologicam, verum debet audiens facere ipse, dum magister loquitur, easdem operationes internas ac magister.
c) Thesis demonstratur observatione sui sc. introspectione, ut dictum est. Sed introspectione duplex series factorum innotescit : nam introspiciens vel intuetur seipsum ut certum, sc. certitudines habens, vel intuetur seipsum ut certitudinem habens de existentia aliorum hominum, qui et ipsi certitudines habent. Prout introspiciens intuetur directe seipsum vel alios homines, ejus operatio dici potest observatio subjectiva vel observatio objectiva.
DEMONSTRATIO
Tres partes quibus constat thesis eodem modo ostenduntur, sc. observatione subjectiva et objectiva. Attamen singulas partes, majoris claritatis gratia, disjungimus.
1 PARS : Existit certitudo.
I. Observatio subjectiva. — Unusquisque in se reflexione psychologica introspiciens, non tantum distinguit facta physiologica a psychologicis (1); nec tantum in ipsis factis psychologicis distinguit actus repraesentativos ab actibus affectivis et conativis (2); sed in ipso ordine repraesentationis conscius est se non esse semper in eodem statu. Propositis enim duabus ideis objectivis, aliquando accidit ut mens maneat suspensa inter utramque contradictionis partem (sc. affirmationem et negationem) ; vel ut uni parti adhaereat, cum formidine tamen de alterius veritate ; vel ut adhaereat firmiter, exclusa quavis errandi formidine. Primus status vocatur dubium, secundus opinio, tertius certitudo. Ex. gr. dubito num animalia vivant in planetis ; opinor Romam a Romulo conditam esse ; certus sum me
(1) Cf. Ch. LAHR, op. cit., t. I, p. 19 sq.
(2) Ibid., p. 37.