Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 26

mentis. — Utrum certitudo, de qua in thesi, sit scientiae an fidei ; utrum sit metaphysica, physica, moralis, etc. nondum curamus.

b) Certitudo spontanea. — Certitudo, de qua agitur, licet possit esse de rebus subtilibus et laboriosis (vg. de mathematica sublimiori), ea est quae antevertit inquisitionem criticam saltem methodice et philosophice institutam, appellaturque certitudo spontanea. Naturalis etiam dicitur, vel primitiva aut vulgaris, quia oritur ex naturali facultatum exercitio, et proinde apud omnes naturam humanam habentes reperitur. — Utrum praeterea admittenda sit certitudo reflexa, philosophica, scientifica, postea dicetur.

c) Certitudo ut status mentis. — Nonnulli inter modernos contendunt certitudinem omnem determinari voluntate vel instinctibus, vg. DESCARTES, MALEBRANCHE, RENOUVIER, PAYOT. Attamen non propterea negant in ea comprehendi tanquam elementum essentiale aliquem statum mentalem. Cf. DESCARTES, Principes de la philosophie, n. 32-34. Quare, quoad hanc etiam partem, thesis nostra adversarios non habet.

IV. Demonstratio thesis. — Tria notari oportet :

a) Thesis non proprie demonstratur, sed — quod multo melius est — monstratur. Nimirum, nequit in criteriologia adhiberi via deductiva vel argumentativa, sed via ostensiva et quidem per observationem internam ( ).

b) Demonstratio debet esse personalis, sc. magister quidem explicat signis (vocabulis) id quod ipse interne facit ut in seipso detegat statum certitudinis ; sed audientis est non tantum intelligere verba magistri eaque accipere

(1) « Sie (i.e. die Erkenntnistheorie) beweist nicht, sondern zeigt das im Bewusstsein vorhandene. » Johann VOLKELT, Erfahrung und Denken, p. 38 ; cf. p. 39 sqq. « M. KAUFFMANN meint, die Erkenntnistheorie sei keine folgernde oder beweisende, sondern eine aufzeigende und darlegende Wissenschaft (Fundam. der Erk. ; so auch HUSSERL, Logische Untersuchungen, II, p. 20 sq). » Dr Rudolf EISLER, Wörterbuch... t. I, p. 327.